monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 12
{IV} ultra quod gens Armenochalybes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum Heniochorum, flumen Absarrum cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL eius loci a tergo montium Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina Acampseon, Isis, Nogrus, Bathys, gentes Colchorum, oppidum Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque Ponti Phasis.